Cernuntur et stellae cum sole totis diebus, 2.98.1
plerumque et circa solis orbem ceu spiceae coronae et
versicolores circuli, qualiter Augusto Caesare in prima
iuventa urbem intrante post obitum patris ad nomen ingens
capessendum. existunt eaedem coronae circa lunam 5
et circa nobilia astra caeloque inhaerentia. circa
solem arcus adparuit L. Opimio Q. Fabio cos., orbis
<C.> Porcio M'. Acilio, circulus rubri coloris L. Iulio
P. Rutilio cos.
  Fiunt prodigiosi et longiores solis defectus, 10
qualis occiso dictatore Caesare et Antoniano bello totius
paene anni pallore continuo. et rursus soles 99.1
plures simul cernuntur, nec supra ipsum nec infra, sed
ex obliquo, numquam iuxta nec contra terram nec noctu,
sed aut oriente aut occidente. semel et meridie conspecti
in Bosporo produntur, qui ab matutino tempore duraverunt 5
in occasum. trinos soles et antiqui saepius videre, sicut
Sp. Postumio Q. Mucio et Q. Marcio M. Porcio et M. An-
tonio P. Dolabella et M. Lepido L. Planco cos., et nostra
aetas vidit Divo Claudio principe, consulatu eius Cornelio
Orfito collega. plures quam tres simul visi ad hoc aevi 10
numquam produntur.
  Lunae quoque trinae, ut Cn. Domitio C. Fan-
nio consulibus, apparuere.