| Solstitium peragi in octava parte cancri et | 18.264.1 |
| VIII kal. Iul. diximus. magnus hic anni cardo, magna | |
| res mundi. in hoc usque a bruma crescunt dies [cre- | |
| verunt sex mensibus], sol ipse ad aquilonem scandens | |
| ac per ardua enisus ab ea meta incipit flecti ac degredi | 5 |
| ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturus- | |
| que diei mensuram. ex hoc deinde rapiendi convehendi- | 265.1 |
| que fructus alios atque alios tempus, et praeparandi se | |
| contra saevam feramque hiemem, decebatque hoc discri- | |
| men indubitatis notis signasse naturam. quam ob rem | |
| eas manibus ipsis agricolarum ingessit vertique iussit ipsa | 5 |
| die folia et esse confecti sideris signum, nec silvestrium | |
| arborum remotarumque, ut in saltus devios montesque | |
| eundum esset quaerentibus signa, non rursus urbanarum | |
| quaeque topiario tantum coluntur, quamquam his et in | |
| villa visendis. vertit oleae ante pedes satae, vertit tiliae | 266.1 |
| ad mille usus petendae, vertit populi albae etiam vitibus | |
| nuptae. adhuc parum est. 'ulmum, inquit, vite dotatam | |
| habes: et huius vertam. pabulo folia eius stringis aut de- | |
| putas: aspice et tenes sidus. alia parte caelum respiciunt | 5 |
| quam qua spectavere pridie. salice omnia alligas, humil<l>i<m>a | 267.1 |
| arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam. | |
| quid te rusticum quereris? non stat per me, quo minus | |
| caelum intellegas et caelestia scias. dabo et auribus signum: | |
| palumbium utique exaudi gemitus. transisse solstitium | 5 |
| caveto putes, nisi cum incubantem videris palumbem.' | |
| Ab solstitio ad fidiculae occasum VI kal. Iul. Caesari | 268.1 |
| Orion exoritur, zona autem eius IIII non. Assyriae, Aegypto | |
| vero procyon matutino aestuosus, quod sidus apud Roma- | |
| nos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus in- | |
| tellegi, hoc est minorem canem, ut in astris pingitur, ad | 5 |
| aestum magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus. | |
| IIII non. Chaldaeis corona occidit matutino, Atticae Orion | 269.1 |
| totus eo die exoritur. prid. id. Iul. Aegyptiis Orion desinit | |
| exoriri, XVI kal. Aug. Assyriae procyon exoritur, dein post | |
| triduum fere ubique confessum inter omnes sidus ingens, | |
| quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis | 5 |
| ingresso. hoc fit post solstitium XXIII die. sentiunt id | 270.1 |
| maria et terrae, multae vero et ferae, ut suis locis dixi- | |
| mus. neque est minor ei veneratio quam d<i>scriptis in | |
| deos stellis, accenditque solem et magnam aestus obtinet | |
| causam. XIII kal. Aegypto aquila occidit matutino etesia- | 5 |
| rumque prodromi flatus incipiunt, quod Caesar X kal. | |
| sentire Italiam existimavit. aquila Atticae matutino occidit, | 271.1 |
| III kal. regia in pectore leonis stella matutino Caesari | |
| emergit. VIII id. Aug. arcturus medius occidit, III id. fidi- | |
| cula occasu suo autumnum inchoat, ut is adnotavit, sed | |
| vera ratio id fieri invenit VI id. easdem. | 5 |