| Plerique dixere rorem inustum sole acri frugibus robi- | 18.275.1 |
| ginis causam esse et carbunculi vitibus, quod ex parte | |
| falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum con- | |
| stare sole innoxio. id manifestum fiet adtendentibus. nam | |
| primum omnium non hoc evenire nisi noctibus et ante | 5 |
| solis ardorem deprehenditur totumque lunari ratione con- | |
| stat, quoniam talis iniuria non fit nisi interlunio plenave | |
| luna, hoc est praevalente. utroque enim habitu plena est, | |
| ut saepius diximus, sed interlunio omne lumen, quod a | |
| sole accepit, caelo regerens. differentia utriusque habitus | 10 |
| magna, sed manifesta. namque interlunio aestate cali- | 276.1 |
| dissima est, hieme gelida. e diverso in plenilunio aestate | |
| frigidas facit noctes, hieme tepidas. causa evidens, sed | |
| alia quam redditur a Fabiano Graecisque auctoribus. | |
| aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo | 277.1 |
| nobis circulo currat, igne eius comminus recepto candens, | |
| eadem interlunio absit hieme, quoniam abscedit et sol; | |
| item in plenilunio aestivo procul abeat adversa soli, hieme | |
| autem ad nos per aestivum circulum accedat. ergo per se | 5 |
| roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore | |
| cadentes pruinas congelat. |