| Ante omnia autem duo genera esse caelestis | 18.278.1 |
| iniuriae meminisse debemus: unum quod tempestates vo- | |
| camus, in quibus grandines, procellae ceteraque similia | |
| intelleguntur, quae cum acciderint, vis maior appellatur. | |
| haec ab horridis sideribus exeunt, ut saepius diximus, | 5 |
| veluti arcturo, Orione, haedis. alia sunt illa, quae silente | 279.1 |
| caelo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente nisi cum | |
| facta sunt. publica haec et magnae differentiae a priori- | |
| bus, aliis robiginem, aliis uredinem, aliis carbunculum | |
| appellantibus, omnibus vero sterilitatem. de his nunc dice- | 5 |
| mus a nullo ante nos prodita, priusque causas reddemus. |