| Duae sunt praeter lunarem paucisque caeli | 18.280.1 |
| locis constant. namque vergiliae privatim attinent ad | |
| fructus, ut quarum exortu aestas incipiat, occasu hiems, | |
| semestri spatio intra se messes vindemiasque et omnium | |
| maturitatem conplexa<e>. est praeterea in caelo qui vocatur | 5 |
| lacteus circulus, etiam visu facilis [huius defluvio velut | 281.1 |
| ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt] duorum siderum | |
| observatione, aquilae in septentrionali parte et in austrina | |
| caniculae, cuius mentionem suo loco fecimus. ipse circulus | |
| fertur per sagittarium atque geminos, solis centro bis | 5 |
| aequinoctialem circulum secans, commissuras eorum opti- | |
| nente hinc aquila illinc canicula. ideo effectus utriusque | 282.1 |
| ad omnes frugiferas pertinent terras, quoniam in his tan- | |
| tum locis solis terraeque centra congruunt. igitur horum | |
| siderum diebus si purus atque mitis aër genitalem illum | |
| lacteumque sucum transmisit in terras, laeta adulescunt | 5 |
| sata; si luna qua dictum est ratione roscidum frigus | |
| aspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat. | |
| modus in terris huius iniuriae, quem fecit in quacumque | 283.1 |
| convexitate comitatus utriusque causae, et ideo non pariter | |
| in toto orbe sentitur, ut nec dies. aquilam diximus in | |
| Italia exoriri a. d. XIII kal. Ian., nec patitur ratio naturae | |
| quicquam in satis ante eum diem spei esse certae. si | 5 |
| vero interlunium incidat, omnes hibernos fructus et prae- | |
| coces laedi necesse est. |