| Rudis fuit priscorum vita atque sine litteris. | 18.284.1 |
| non minus tamen ingeniosam fuisse in illis observationem | |
| apparebit quam nunc esse rationem. tria namque tempora | |
| fructibus metuebant, propter quod instituerunt ferias dies- | |
| que festos, Robigalia, Floralia, Vinalia. Robigalia Numa | 285.1 |
| constituit anno regni sui XI, quae nunc aguntur a. d. | |
| VII kal. Mai., quoniam tunc fere segetes robigo occupat. | |
| hoc tempus Varro determinavit sole tauri partem X ob- | |
| tinente, sicut tunc ferebat ratio. sed vera causa est, quod | 5 |
| post dies undeviginti ab aequinoctio verno per id quadri- | |
| duum varia gentium observatione in IIII kal. Mai. canis | |
| occidit, sidus et per se vehemens et cui praeoccidere | |
| caniculam necesse sit. itaque iidem Floralia IIII kal. | 286.1 |
| easdem instituerunt urbis anno DXVI ex oraculis Sibyllae, | |
| ut omnia bene deflorescerent. hunc diem Varro deter- | |
| minat sole tauri partem XIIII obtinente. ergo si in hoc | |
| quadriduum inciderit plenilunium, fruges et omnia, quae | 5 |
| florebunt, laedi necesse erit. Vinalia priora, quae ante | 287.1 |
| hos dies sunt VIIII kal. Mai. degustandis vinis instituta, | |
| nihil ad fructus attinent, nec quae adhuc diximus ad vites | |
| oleasque, quoniam earum conceptus exortu vergiliarum | |
| incipit a. d. VI id. Mai., ut docuimus. aliud hoc quadri- | 5 |
| duum est, quo neque rore sordida<s> velim—exurit enim | |
| frigidum sidus arcturi postridie occidens—, et multo | |
| minus plenilunium incidere. IIII non. Iun. iterum | 288.1 |
| aquila exoritur vesperi, decretorio die florentibus oleis | |
| vitibusque, si plenilunium in eum incidat. equidem et | |
| solstitium VIII kal. Iul. in simili causa duxerim et canis | |
| ortum post dies a solstitio XXIII, sed interlunio accidente, | 5 |
| quoniam vapore constat culpa acinique praecocuntur in | |
| callum. rursus plenilunium nocet a. d. IIII non. Iul., cum | |
| Aegypto canicula exoritur, vel certe XVI kal. Aug., cum | |
| Italiae, item XIII kal. Aug., cum aquila occidit, usque in | |
| X kal. easdem. extra has causas sunt Vinalia altera, quae | 289.1 |
| aguntur a. d. XIIII kal. Sept. Varro ea fidicula incipiente | |
| occidere mane determinat, quod vult initium autumni esse | |
| et hunc diem festum tempestatibus l<e>niendis institutum. | |
| nunc fidiculam occidere a. d. VI id. Aug. servatur. | 5 |