| Intra haec constat caelestis sterilitas, neque nega- | 18.290.1 |
| verim posse ea permutari <a>lgentium locorum <et> aestuan- | |
| tium natura. set a nobis rationem demonstratam esse satis | |
| est; reliqua observatione cuiusque constabunt. alterutrum | |
| quidem fore in causa, hoc est plenilunium aut interlunium, | 5 |
| non erit dubium. et in hoc mira<r>i benignitatem naturae | 291.1 |
| succurrit: iam primum hanc iniuriam omnibus annis acci- | |
| dere non posse propter statos siderum cursus, nec nisi | |
| paucis noctibus anni, idque quando sit futurum facile nosci | |
| ac, ne per omnes menses timeretur, earum quoque lege | 5 |
| divisum: aestate interlunia praeterquam biduo secura esse, | |
| hieme plenilunia, nec nisi aestivis brevissimisque noctibus | |
| metui, diebus non idem valere; praeterea tam facile in- | 292.1 |
| tellegi, ut formica, minimum animal, interlunio quiescat, | |
| plenilunio operetur etiam noctibus; avem parram oriente | |
| sirio ipso die non apparere et donec occidat, e diverso | |
| chlorionem prodire ipso die solstitii; neutrum vero lunae | 5 |
| statum noxium esse, ne noctibus quidem nisi serenis et | |
| omni aura quiescente, quoniam neque in nube neque in | |
| flatu cadunt rores, sic quoque non sine remedio. sar- | 293.1 |
| menta aut palearum acervos et evulsas herbas fruticesque | |
| per vineas camposque, cum timebis, incendito: fumus | |
| medebitur hic; e paleis et contra nebulas auxiliatur, ubi | |
| nebulae nocent. quidam tres cancros vivos cremari iubent | 5 |
| in arbustis, ut carbunculus n<e> noceat; alii siluri carnem | 294.1 |
| leniter uri a vento, ut per totam vineam fumus disperga- | |
| tur. Varro auctor est, si fidiculae occasu, quod est ini- | |
| tium autumni, uva picta consecretur inter vites, minus | |
| nocere tempestates. Archibius ad Antiochum Syriae | 5 |
| regem scripsit, si fictili novo obruatur rubeta rana in | |
| media segete, non esse noxias tempestates. |