| Messis ipsa alibi tribulis in area, alibi equarum gressi- | 18.298.1 |
| bus exteritur, alibi perticis flagellatur. triticum quo serius | |
| metitur, copiosius invenitur; quo celerius vero, hoc spe- | |
| ciosius ac robustius. lex aptissima: "antequam granum | |
| indurescat et cum iam traxerit colorem;" oraculum | 5 |
| vero: "biduo celerius messem facere potius quam | |
| biduo serius." siliginis et tritici ea<de>m ratio in area | |
| horreoque. far, quia difficulter excutitur, convenit cum | |
| palea sua condi, et stipula tantum et aristis liberatur. | |
| palea plures gentium pro feno utuntur. melior ea, quo | 299.1 |
| tenuior minutiorque et pulveri propior; ideo optima e | |
| milio, proxima ex hordeo, pessima ex tritico, praeterquam | |
| iumentis opere laborantibus. culmum saxosis locis, cum | |
| inaruit, baculo frangunt substrat<uri> animalibus. si palea | 5 |
| defecit, et culmus teritur. ratio haec: maturius desectus, | 300.1 |
| muria dura sparsus, dein siccatus in manipulos convolvi- | |
| tur atque ita pro feno bubus datur. sunt qui accendant | |
| in arvo et stipulas, magno Vergili praeconio. summa | |
| autem eius ratio, ut herbarum semen exurant. ritus di- | 5 |
| versos magnitudo facit messium et caritas operarum. |