| Conexa est ratio frumenti servandi. horrea operose | 18.301.1 |
| tripedali crassitudine parietis laterici exaedificari iubent | |
| aliqui, praeterea superne impleri nec adflatus admittere | |
| aut fenestras habere ullas; alii ab exortu tantum aestivo | |
| aut septentrione, eaque sine calce construi, quoniam sit | 5 |
| frumento inimicissima; nam quae de amurca praeciperentur | |
| indicavimus. alibi contra suspendunt granaria lignea co- | 302.1 |
| lumnis et perflari undique malunt, atque etiam <a> fundo. | |
| alii omnino pendente tabulato extenuari granum arbitran- | |
| tur et, si tegulis subiaceat, confervescere. multi ventilare | |
| quoque vetant; curculionem enim non descendere infra | 5 |
| quattuor digitos, nec amplius periclitari. Columella et | 303.1 |
| favonium ventum confecto frumento praedicit, quod miror | |
| equidem, siccissimum alioqui. sunt qui rubeta rana in | |
| limine horrei pede e longioribus suspensa invehere iubeant. | |
| nobis referre plurimum tempestivitas condendi videbitur. | 5 |
| nam si parum tostum atque robustum collectum sit aut | |
| calidum conditum, vitia innasci necesse est. |