| Diuturnitatis causae plures: aut in ipsius grani corio, | 18.304.1 |
| cum est numerosius, ut milio, aut suci pinguedine, qui | |
| pro umore sufficiat tantum, ut sesimae, aut amaritudine, | |
| ut lupino et cicerculis. in tritico maxime nascuntur ani- | |
| malia, quoniam spissitate sua concalescit et furfure crasso | 5 |
| vestitur. tenuior hordeo palea, exilis et legumini; ideo | |
| non generant. faba crassioribus tunicis operitur; ob hoc | |
| effervescit. quidam ipsum triticum diuturnitatis gratia | 305.1 |
| adspergunt amurca, mille modios quadrantali, alii Chal- | |
| cidica aut Carica creta aut etiam absinthio. est et Olynthi | |
| ac <C>erinthi Euboeae terra, quae corrumpi non sinat. nec | 306.1 |
| fere condita in spica laeduntur, utilissime tamen servantur | |
| in scrobibus, quos siros vocant, ut in Cappadocia ac | |
| Threcia et Hispania, Africa, e<t> ante omnia ut sicco solo | |
| fiant curatur, mox ut palea substernantur; praeterea cum | 5 |
| spica sua conduntur ita frumenta. si nullus spiritus pene- | |
| tret, certum est nihil maleficum nasci. Varro auctor est, | 307.1 |
| sic conditum triticum durare annis L, milium vero C, | |
| fabam et legumina in oleariis cadis oblita cinere longo | |
| tempore servari. idem fabam a Pyrr<h>i regis aetate in | |
| quodam specu Ambraciae usque ad piraticum Pompei | 5 |
| Magni bellum durasse annis circiter <C>CXX. ciceri tantum | 308.1 |
| nullae bestiolae in horreis innascuntur. sunt qui urceis | |
| cinere substratis et inlitis, acetum habentibus, leguminum | |
| acervos superingerant, ita non nasci maleficia credentes, | |
| alii <qui> in salsamentariis cadis gypso inlinant, alii qui | 5 |
| lentem aceto laserpiciato respergant siccatamque oleo un- | |
| guant. sed brevissima observatio, quod vitiis carere velis, | |
| interlunio legere. quare plurimum refert, condere quis | |
| malit an vendere. crescente enim luna frumenta gran- | |
| descunt. | 10 |