| Sequitur ex divisione temporum autumnus | 18.309.1 |
| a fidiculae occasu ad aequinoctium ac deinde vergiliarum | |
| occasum initiumque hiemis. in his intervallis significant | |
| prid. id. Aug. Atticae equus oriens vespera, Aegypto et | |
| Caesari delphinus occidens. XI kal. Sept. Caesari et | 5 |
| Assyriae stella, quae vindemitor appellatur, exoriri mane | |
| incipit vindemiae maturitatem promittens. eius argumen- | |
| tum erunt acini colore mutati. Assyriae V kal. et sagitta | |
| occidit et etesiae desinunt. vindemitor Aegypto nonis exori- | 310.1 |
| tur, Atticae arcturus matutino, et sagitta occidit mane. | |
| V id. Sept. Caesari capella oritur vesperi, arcturus vero | |
| medius prid. id. vehementissimo significatu terra marique | |
| per dies quinque. ratio eius haec traditur: si delphino | 311.1 |
| occidente imbres fuerint, non futuros per arcturum. | |
| signum orientis eius sideris servetur hirundinum abitus; | |
| namque deprehensae intereunt. XVI kal. Oct. Aegypto spica, | |
| quam tenet virgo, exoritur matutino etesiaeque desinunt. | 5 |
| hoc idem Caesari XIIII kal., XIII Assyriae significant, et | |
| XI kal. Caesari commissura piscium occidens ipsumque | |
| aequinocti sidus VIII kal. Oct. dein consentiunt, quod est | 312.1 |
| rarum, Philippus, Callippus, Dositheus, Parme- | |
| niscus, Conon, Criton, Democritus, Eudoxus IV | |
| kal. Oct. capellam matutino exoriri et III kal. haedos. | |
| VI non. Oct. Atticae corona exoritur mane, Asiae et Cae- | 5 |
| sari V heniochus occidit matutino. IV Caesari corona | |
| exoriri incipit, et postridie occidunt haedi vespere. VIII | 313.1 |
| id. Oct. Caesari fulgens in corona stella exoritur, et <V>I id. | |
| vergiliae vesperi, idibus corona tota. XVII kal. Nov. su- | |
| culae vesperi exoriuntur. prid. kal. Caesari arcturus | |
| occidit et suculae exoriuntur cum sole. IIII non. arctu- | 5 |
| rus occidit vesperi. V id. Nov. gladius Orionis occidere | |
| incipit. dein III id. vergiliae occidunt. |