| His quae sunt necessaria adicientur de luna | 18.321.1 |
| ventisque et praesagiis, ut sit tota sideralis ratio perfecta. | |
| namque Vergilius etiam in numeros lunae digerenda | |
| quaedam putavit Democriti secutus ostentationem; nos | |
| legum utilitas, quae in toto opere, in hac quoque mo- | 5 |
| vet parte. | |
| Omnia, quae caeduntur, carpuntur, tondentur, inno- | |
| centius decrescente luna quam crescente fiunt. stercus | 322.1 |
| nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem intermen- | |
| strua dimidiaque stercorato. verres, iuvencos, arietes, hae- | |
| dos decrescente luna castrato. ova luna nova supponito. | |
| scrobes luna plena noctu facito. arborum radices luna | 5 |
| plena operito. umidis locis interlunio serito et circa in- | |
| terlunium quadriduo. ventilari quoque frumenta ac legu- | |
| mina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria, | |
| cum luna supra terram sit, fieri, calcari musta, cum luna | |
| sub terra, item materias caedi quaeque alia suis locis | 10 |
| diximus. neque est facilior observatio ac iam dicta nobis | 323.1 |
| secundo volumine, sed quod intellegere vel rustici | |
| possint: quotiens ab occidente sole cernetur prioribusque | |
| horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudi- | |
| cabitur; cum vero occidente sole orietur ex adverso, ita | 5 |
| ut pariter aspiciantur, tum erit plenilunium. quotiens ab | |
| ortu solis orietur prioribusque noctis horis detrahet lumen | |
| et in diurnas extendet, decrescens erit iterumque dimi- | |
| dia; in coitu vero, quod interlunium vocant, cum apparere | |
| desierit. supra terras autem erit, quamdiu et sol, inter- | 324.1 |
| lunio et prima toto die, secunda horae noctis unius de<x>- | |
| tante si<ci>lico, ac deinde tertia et usque XV multiplicatis | |
| horarum isdem portionibus. XV tota supra terras noct<e> | |
| erit eademque sub terris toto die. XVI ad primae horae | 325.1 |
| nocturnae dextantem si<ci>licum sub terra aget easdemque | |
| portiones horarum per singulos dies adici<e>t usque ad in- | |
| terlunium, et quantum primis partibus noctis detraxerit, | |
| quod sub terris ag<e>t, tantundem novissimis ex die adiciet | 5 |
| supra terram. alternis autem mensibus XXX implebit nu- | |
| meros, alternis vero detrahet singulos. haec erit ratio | |
| lunaris; ventorum paulo scrupulosior. |