| Diximus ut in media linia designaretur | 18.331.1 |
| umbilicus. per hunc medium transversa currat alia. haec | |
| erit ab exortu aequinoctiali ad occasum aequinoctialem, et | |
| limes, qui ita secabit agrum, decumanus vocabitur. du- | |
| cantur deinde aliae duae liniae in decussis obliquae, ita | 5 |
| ut ab septentrionis dextra laevaque ad austri dextram ac | |
| laevam descendant. omnes per eundem currant umbili- | 332.1 |
| cum, omnes inter se pares sint, omnium intervalla paria. | |
| quae ratio semel in quoque agro ineunda erit vel, si sae- | |
| pius libeat uti, e ligno facienda, regulis paribus in tym- | |
| panum exiguum, sed circinatum adactis. ratione, qua doceo | 5 |
| occurrendum ingeniis quoque inperitorum es<se>, meridiem | 333.1 |
| excuti placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie | |
| ex alio caeli momento quam pridie oritur, ne quis forte | |
| ad exortum capiendam putet liniam. | |
| Ita caeli exacta parte quod fuerit lin<i>ae caput septen- | 5 |
| trioni proximum a parte exortiva, solstitialem habebit ex- | |
| ortum, hoc est longissimi diei, ventumque aquilonem, bo- | |
| rean Graecis dictum. in hunc ponito arbores vitesque. sed | 334.1 |
| hoc flante ne arato, frugem ne serito, semen ne iacito. | |
| praestringit <a>nim<am> atque praegelat hic radicibus arbo- | |
| rum, quas positurus adferes. praed<o>ctus esto: alia robu- | |
| stis prosunt, alia infantibus.—(Nec sum oblitus in hac | 335.1 |
| parte ventum Graecis poni, quem ca<e>cian vocant. sed idem | |
| Aristoteles, vir inmensae subtilitatis, qu<i> id ipsum fe- | |
| cit, rationem convexitatis mundi reddit, qua contrarius | |
| aquilo Africo flat).—nec tamen eum toto anno in prae- | 5 |
| dictis timeto agricola. mollitur sidere aestate media mu- | |
| tatque nomen—etesias vocatur—; ergo cum frigidum | |
| senties, caveto, ad qu<a>ecumque aquilo praedic<e>tur: tanto | |
| perniciosior septentrio<ne> est. in hunc Asiae, Graeciae, | 336.1 |
| Hispaniae, maritimae Italiae, Campaniae, Apuliae arbusta | |
| vineaeque spectent. qui mares concipi voles, in hunc | |
| pascito, ut sic ineuntem ineat. ex adverso aquilonis ab | |
| occasu brumali Africus flabit, quem Graeci liba vocant. | 5 |
| in hunc ad coitum cum se pecus circumegerit, feminas | |
| conceptas esse scito. |