| Tertia a septentrione linia, quam per latitudinem | 18.337.1 |
| umbrae duximus et decumanam vocavimus, exortum habe- | |
| bit aequinoctialem ventumque subsolanum, Graecis aphe- | |
| lioten dictum. in hunc salubribus locis villae vineaeque | |
| spectent. ipse leniter pluvius tamen est, siccior favonius, | 5 |
| ex adverso eius ab aequinoctiali occasu, zephyrus Graecis | |
| nominatus. in hunc spectare oliveta Cato iussit. hic ver | |
| inchoat aperitque terras tenui frigore saluber, hic vites | |
| putandi frugesque curandi, arbores serendi, poma inse- | |
| rendi, oleas tractandi ius dabit adflatuque nutricium exer- | 10 |
| cebit. quarta a septentrione linia, eadem austro ab exor- | 338.1 |
| tiva parte proxima, brumalem habebit exortum ventumque | |
| volturnum, e<u>rum Graecis dictum, sicciorem et ipsum | |
| tepidioremque. in hunc apiaria et vineae Italiae Gallia- | |
| rumque spectare debent. ex adverso volturni flabit corus, | 5 |
| ab occasu solstitiali et occasu lateris septentrionis, Grae- | |
| cis dictus argestes, ex frigidissimis et ipse, sicut omnes | |
| qui a septentrionis parte spirant. hic et grandines infert, | 339.1 |
| cavendus et ipse non secus ac septentrio. volturnus si a | |
| serena caeli parte coeperit flare, non durabit in noctem, | |
| at subsolanus in maiorem partem noctis extenditur. quis- | |
| quis erit ventus, si fervidus sentietur, pluribus diebus per- | 5 |
| manebit. aquilonem praenuntiat terra siccescens repente, | |
| austrum umescens rore occulto. |