| Purus oriens atque non fervens serenum diem nun- | 18.342.1 |
| tiat, at hibernam pallidus grandinem. si et occidit pridie | |
| serenus [et oritur], tanto certior fides serenitatis. conca- | |
| vus oriens pluvias praedicit; idem ventos, cum ante ex- | |
| orientem eum nubes rubescunt; quod si et nigrae ruben- | 5 |
| tibus intervenerint, et pluvias; cum occidentis aut orien- | |
| tis radii videntur coire, pluvias. si circa occidentem ru- | 343.1 |
| besc<e>nt nubes, serenitatem et futuri diei spondent. si in | |
| exortu spargentur partim ad austrum, partim ad aquilo- | |
| nem, pura circa eum serenitas sit licet, pluviam tamen | |
| ventosque significabunt; si in ortu aut in occasu contracti | 5 |
| cernentur radii, imbrem. si in occasu eius pluet aut ra- | |
| dii nubem in se trahent, asperam in proximum diem tem- | |
| pestatem significabunt. cum oriente radii non inlustres | 344.1 |
| eminebunt, quamvis circumdatae nubes non sint, pluviam | |
| portendent. si ante exortum nubes globabuntur, hiemem | |
| asperam denuntiabunt; si ab ortu repellentur et ad occa- | |
| sum abibunt, serenitatem. si nubes solem circumcludent, | 5 |
| quanto minus luminis relinquent, tanto turbidior tempe- | |
| stas erit; si vero etiam duplex orbis fuerit, eo atrocior. | |
| quod si in exortu aut in occasu fiet, ita ut rubescant | 345.1 |
| nubes, maxima ostendetur tempestas. si non ambibunt, | |
| sed incumbent, a quocumque vento fuerint, eum porten- | |
| dent; si a meridie, et imbrem. si oriens cingetur orbe, | |
| ex qua parte is se ruperit, expectetur ventus. si totus | 5 |
| defluxerit aequaliter, serenitatem dabit. si in exortu longe | 346.1 |
| radios per nubes porriget et medius erit inanis, pluviam | |
| significabit; si ante ortum radii se ostendent, aquam et | |
| ventum; si circa occidentem candidus circulus erit, noc- | |
| tis lenem tempestatem; si nebula, vehementiorem; si can- | 5 |
| dente sole, ventum; si ater circulus fuerit, ex qua regione | |
| is ruperit se, ventum magnum. |