| Proxima sint iure lunae praesagia. quartam eam | 18.347.1 |
| maxime observat Aegyptus. si splendens exorta puro ni- | |
| tore fulsit, serenitatem; si rubicunda, ventos; si nigra, | |
| pluvias portendere creditur in XV. cornua eius obtusa | |
| pluviam, erecta et infesta ventos semper significant, quarta | 5 |
| tamen maxime. cornu <sup>e<r>ius acuminatum septentrio- | |
| nale<m> atque rigidum illum praesagit ventum, inferius | |
| austrum, utraque <e>recta noctem ventosam. si quartam orbis | |
| rutilus cinget, et ventos et imbres praemonebit. apud | 348.1 |
| Varronem ita est: "Si quarto die luna erit directa, | |
| magnam tempestatem in mari praesagiet, nisi si | |
| coronam circa se habebit et eam sinceram, quo- | |
| niam illo modo non ante plenam lunam hiematu- | 5 |
| rum ostendit. si plenilunio per dimidium pura | |
| erit, dies serenos significabit; si rutila, ventos; | |
| nigrescens imbres. si caligo orbis<ve> nub<iu>m in- | 349.1 |
| cluserit, ventos, qua se ruperit; si gemini orbes | |
| cinxerint, maiorem tempestatem, et magis, si tres | |
| erunt aut nigri, interrupti atque distracti. na- | |
| scens luna si cornu superiore obatrato surget, | 5 |
| pluvias decrescens dabit; si inferiore, ante pleni- | |
| lunium; si in media nigritia illa fuerit, imbrem | |
| in plenilunio. si plena circa se habebit orbem, | |
| ex qua parte is maxime splendebit, ex ea ventum | |
| ostendet; si in ortu cornua crassiora fuerint, hor- | 10 |
| ridam tempestatem. si ante quartam non appa- | |
| ruerit vento favonio flante, hiemalis toto mense | |
| erit. si XVI vehementius flammea apparuerit, aspe- | |
| ras tempestates praesagiet." sunt et ipsius lunae VIII | 350.1 |
| articuli, quotiens in angulos solis incidat, plerisque inter | |
| eos tantum observantibus praesagia eius, hoc est III, VII, | |
| XI, XV, XVIIII, XXIII, XXVII et interlunium. |