| Tertio loco stellarum observationem esse oportet. | 18.351.1 |
| discurrere hae videntur interdum, ventique protinus se- | |
| quuntur, in quorum parte ita praesagiere. caelum cum | |
| aequaliter totum erit splendidum articulis temporum, quos | |
| proposuimus, autumnum serenum praestabit et frigidum. | 5 |
| si ver et aestas non sine refrigerio aliquo transierint, au- | |
| tumnum serenum ac densum minusque ventosum facient. | |
| autumni serenitas ventosam hiemem facit. cum repente | 352.1 |
| stellarum fulgor obscuratur <e>t id neque nubilo nec cali- | |
| gine, <p>luvia <aut> graves denuntiantur tempestates. si voli- | |
| tare plures stellae videbuntur, quo ferentur albescentes, | |
| ventos ex is partibus nuntiabunt [aut]. si c<o>r<u>s<c>abunt, | 5 |
| certos, si id in pluribus partibus fiet, inconstantes ventos | |
| et undique. si stellarum errantium aliquam orbis inclu- | |
| serit, imbrem. sunt in signo cancri duae stellae parvae | 353.1 |
| aselli appellatae, exiguum inter illas spatium obtinente | |
| nubecula, quam praesepia appellant. haec cum caelo se- | |
| reno apparere desiit, atrox hiems sequitur. si <vero> alte- | |
| ram earum, aquiloniam, caligo abstulit, auster saevit; si | 5 |
| austrinam, aquilo. arcus cum sunt duplices, pluvias nun- | |
| tiant, a pluviis serenitatem non perinde certam; circulus | |
| nubis circa sidera aliqua pluviam. |