| LIBER XIX | |
| Siderum quoque tempestatumque ratio vel impe- | 19.1.1 |
| ritis facili atque indubitato modo demonstrata est, vere- | |
| que intellegentibus non minus conferunt rura deprehen- | |
| dendo caelo quam sideralis scientia agro colendo. proxi- | |
| mam multi hortorum curam fecere; nobis non protinus | 2.1 |
| transire ad ista tempestivum videtur, miramurque aliquos | |
| scientiae gratiam eruditionisve gloriam ex his petentes | |
| tam multa praeterisse, nulla mentione habita tot rerum | |
| sponte curave provenientium, praesertim cum plerisque | 5 |
| earum pretio usuque vitae maior etiam quam frugibus | |
| perhibe<a>tur auctoritas. atque, ut a confessis ordiamur | |
| utilitatibus quaeque non solum terras omnes, verum etiam | |
| maria replevere, seritur ac dici neque inter fruges neque | |
| inter hortensia potest linum, sed in qua non occurrit vi- | 3.1 |
| tae parte? quodve miraculum maius, herbam esse quae | |
| admoveat Aegyptum Italiae in tantum, ut Galerius a freto | |
| Siciliae Alexandriam septimo die pervenerit, Ba<l>billus sexto, | |
| ambo praefecti, aestate vero post XV a<nnos> Valerius Ma- | 5 |
| rianus ex praetoriis senatoribus a Puteolis non<o> die lenis- | |
| sumo flatu? herba<m> esse quae Gadis ab Herculis colum- | 4.1 |
| nis septimo die Ostiam adferat et citeriorem Hispaniam | |
| quarto, provinciam Narbonensem tertio, Africam altero, | |
| quod etiam mollissimo flatu contigit C. Flavio legato Vibi | |
| Crispi procos.? audax vita, scelerum plena! aliquid seri, | 5 |
| ut ventos procellasque capiat, et parum esse fluctibus so- | 5.1 |
| lis vehi, iam vero nec vela satis esse maiora navigiis, sed, | |
| quamvis amplitudini antemnarum singulae arbores suffi- | |
| ciant, super eas tamen addi velorum alia vela, praeterque | |
| in proris et alia in puppibus pandi, ac tot modis provo- | 5 |
| cari mortem, denique tam parvo semine nasci quod orbem | |
| terrarum ultro citro portet, tam gracili avena, tam non | |
| alte a tellure tolli, neque id viribus suis necti, sed frac- | |
| tum tunsumque et in mollitiem lanae coactum iniuria, ac | |
| summa audacia perve<h>i <ma>re! nulla exsecratio sufficit | 6.1 |
| contra inventorem (dictum suo loco nobis), cui satis | |
| non fuit hominem in terra mori, nisi periret et insepul- | |
| tus. a<c> nos priore libro imbres et flatus cavendos fru- | |
| gum causa victusque praemonebamus: ecce seritur homi- | 5 |
| nis manu, metitur eiusdem hominis ingenio, quod ventos | |
| in mari optet. propterea, ut sciamus favisse Poenas, nihil | |
| gignitur facilius; ut sentiamus nolente <s>eri natura, urit | |
| agrum deterioremque etiam terram facit. |