| Seritur sabulosis maxime unoque sulco, | 19.7.1 |
| nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur, et | |
| hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis | |
| Aegypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces inportet. | |
| itane et Galliae censentur hoc reditu? montesque mari | 5 |
| oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare | |
| ipsum, quod vocant inane? Cadurci, Caleti, Ruteni, Bitu- | 8.1 |
| riges ultimique hominum existimati Morini, immo vero | |
| Galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani | |
| hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae no- | |
| vere. qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, | 5 |
| in Serranorum familia gentilicium esse feminas lintea veste | |
| non uti. in Germania autem defossae atque sub terra id | 9.1 |
| opus agunt. similiter etiam in Italiae regione Aliana inter | |
| Padum Ticinumque amnes, ubi a S<a>etabi tertia in Europa | |
| lino palma; secundam enim in vicino Alianis capessunt | |
| Retovina et in Aemilia via Faventina. candore Alianis | 5 |
| semper crudis Faventina praeferuntur; Retovinis tenuitas | |
| summa densitasque, candor qu<i> Faventinis, sed lanugo | |
| nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem | |
| habet. nervositas filo aequalior paene quam araneis tin- | |
| nitusque, cum dente libeat experiri. ideo duplex quam | 10 |
| ceteris pretium. Et ab his Hispania citerior habet | 10.1 |
| splendorem lini praecipu<u>m torrentis, in quo politur, na- | |
| tura, qui adluit Tarraconem. et tenuitas mira ibi primum | |
| carbasis repertis. non dudum ex eadem Hispania Zoeli- | |
| cum venit in Italiam plagis utilissimum; civitas ea Gal- | 5 |
| l<ae>ciae et oceano propinqua. est sua gloria et Cumano | |
| in Campania ad piscium et alitum capturas. eadem et | 11.1 |
| plagis materia—neque enim minores cunctis animalibus | |
| insidias quam nobismet ipsis lino tendimus—, sed Cuma- | |
| nae plagae concidunt apro saetas e<t> ve<l> ferri aciem vin- | |
| cunt, vidimusque iam tantae tenuitatis, ut anulum hominis | 5 |
| cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qu<a> | |
| saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula earum | |
| stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo | |
| ante Iulio Lupo, qui in praefectura Aegypti obiit. miren- | 12.1 |
| tur hoc ignorantes in Aegypti quondam regis, quem Ama- | |
| sim vocant, thorace in Rhodiorum insula Lindi in templo | |
| Minervae CCCLXV filis singula fila constare, quod se ex- | |
| pertum nuperrime prodidit Mucianus ter cos. parvasque | 5 |
| iam reliquias eius superesse hac experientium iniuria. | |
| Italia et P<a>elignis etiamnum linis honorem habet, sed | 13.1 |
| fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanaeve | |
| similius, sicut in culcitis praecipuam gloriam Cadurci ob- | |
| tinent. Galliarum hoc et tomenta pariter inventum. Italiae | |
| quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti. | 5 |
| Aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. | 14.1 |
| quattuor ibi genera: Taniticum, Pelusiacum, Buticum, Ten- | |
| tyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. supe- | |
| rior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticem, | |
| quem aliqui gossypion vocant, plures xylon et ideo lina | 5 |
| inde facta xylina. parvus est similemque barbatae nucis | |
| fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. | |
| nec ulla sunt cum candore molliora pexiorave. vestes inde | |
| sacerdotibus Aegypti gratissimae. quartum genus et otho- | 15.1 |
| ninum appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat | |
| panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia praecipue | |
| in piscando durantia, frutice madefacto X diebus, Aethio- | |
| pes Indique e malis, Arabes e curcurbitis in arboribus, | 5 |
| ut diximus, genitis. |