| Apud nos maturitas eius duobus argumentis in- | 19.16.1 |
| tellegitur, intumescente semine aut colore flavescente. tum | |
| evolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in | |
| sole pendens conversis superne radicibus uno die, mox V | |
| aliis contrariis in se fascium cacuminibus, ut semen in | 5 |
| medium cadat. inter medicamina huic vis, et in quodam | |
| rustico ac praedulci Italiae transpadanae cibo, sed iam | |
| pridem sacrorum tantum, gratia. deinde post messem | 17.1 |
| triticiam virgae ipsae merguntur in aquam solibus tepe- | |
| factam, pondere aliquo depressae; nulli enim levitas maior. | |
| maceratas indicio est membrana laxatior, iterumque in- | |
| versae, ut prius, sole siccantur, mox arefactae in saxo | 5 |
| tunduntur stuppario malleo. quod proximum cortici fuit, | |
| stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere lumini- | |
| bus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis a<cul>eis, donec | |
| omnis membrana decorticetur, corticesque decussi cli- | 18.1 |
| banis et furnis praebent usum. medullae numerosior | |
| distinctio candore, mollitia. linumque nere et viris de- | |
| corum. est ars depectendi digerendique: iustum e quin- | |
| quagenis fascium libris quinas denas carminari. iterum | 5 |
| deinde in filo politur, inlisum crebro silici ex aqua, tex- | |
| tumque rursus tunditur clavis, semper iniuria melius. |