| Inventum iam est etiam quod ignibus non ab- | 19.19.1 |
| sumeretur. vivum id vocant, ardentesque in focis con- | |
| viviorum ex eo vidimus mappas sordibus exustis splen- | |
| descentes igni magis quam possent aquis. regum inde | |
| funebres tunicae corporis favillam ab reliquo separant | 5 |
| cinere. nascitur in desertis adustisque sole Indiae, ubi non | |
| cadunt imbres, inter diras serpentes, adsuescitque vivere | |
| ardendo, rarum inventu, difficile textu propter brevitatem. | |
| rufus de cetero colos splendescit igni. cum inventum est, | 20.1 |
| aequat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem | |
| a Graecis ἀσβέστινον ex argumento naturae. Anaxilaus | |
| auctor est linteo eo circumdatam arborem surdis ictibus | |
| et qui non exaudiantur caedi. ergo huic lino principatus | 5 |
| in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis | |
| circa Elim in Achaia genito; quaternis denariis scripula | |
| eius permutata quondam ut auri reperio. linteorum lanugo, | 21.1 |
| e velis navium maritimarum maxime, in magno usu medi- | |
| cinae est, et cinis spodii vim habet. est et inter papa- | |
| vera genus quoddam, quo candorem lintea praecipuum | |
| trahunt. | 5 |