| Temptatum est tingui linum quoque, ut vestium | 19.22.1 |
| insaniam acciperet, in Alexandri Magni primum classibus | |
| Indo amne navigantis, cum duces eius ac praefecti certa- | |
| mine quodam variassent insignia navium, stupueruntque | |
| litora flatu versicoloria pellente vel<a>. purpureo ad Actium | 5 |
| cum M. Antoni<o> Cleopatra venit eodemque fugit. hoc fuit | |
| imperatoriae navis insigne. |