| Postea in theatris tantum umbram fecere, quod | 19.23.1 |
| primus omnium invenit Q. Catulus, cum Capitolium dedi- | |
| caret. carbasina deinde vela primus in theatro duxisse | |
| traditur Lentulus Spinther Apollinaribus ludis. mox Caesar | |
| dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram | 5 |
| ab domo sua et clivum usque in Capitolium, quod muner<e> | |
| ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt. deinde et sine | 24.1 |
| ludis Marcellus Octavia Augusti sorore genitus in aedili- | |
| tate sua, avunculi XI consulatu, a kal. Aug. velis forum | |
| inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent, quantum | |
| mutati <a> moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque | 5 |
| forum muricibus censuerat! vela nuper et colore caeli, | |
| stellata, per rudentes iere etiam in amphitheatris principis | |
| Neronis. rubent in cavis aedium et muscum a<b> sole de- | |
| fendunt. cetero mansit candori pertinax gratia. honor | 25.1 |
| e<i> iam et Troiano bello. cur enim non et proeliis intersit | |
| ut naufragiis? thoracibus lineis paucos tamen pugnasse | |
| testis est Homerus. hinc fuisse et navium armamenta | |
| apud eundem interpretantur eruditiores, quoniam, cum | 5 |
| σπαρτὰ dixit, significaverit sata. |