| Sparti quidem usus multa post saecula coeptus | 19.26.1 |
| est, nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae | |
| intulerunt. herba et haec, sponte nascens et quae non | |
| queat seri, iuncusque proprie aridi soli, uni terrae dat<a> | |
| vitio. namque id malum telluris est, nec aliud ibi seri | 5 |
| aut nasci potest. in Africa exiguum et inutile gignitur. | |
| Carthaginiensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota, | |
| sed quatenus parit, montes quoque sparto operit. hinc | 27.1 |
| strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina | |
| et pastorum vestes. animalibus noxium praeterquam ca- | |
| cuminum teneritate. ad reliquos usus laboriose evellitur | |
| ocreatis cruribus manuque textis manicis convolut<a>, osseis | 5 |
| iligneisve conamentis, nunc iam in hiemem iuxta, facillime | |
| tamen ab idibus Mais in Iunias. hoc maturitatis tempus. |