| Volsum fascibus in acervo a<ll>i<g>atum biduo, tertio | 19.28.1 |
| resolutum spargitur in sole siccaturque et rursus in fasci- | |
| bus redit sub tecta. postea maceratur, aqua marina op- | |
| time, sed et dulci, si marina desit, siccatumque sole iterum | |
| rigatur. si repente urgueat desiderium, perfusum calida | 5 |
| in <s>olio ac siccatum stans conpendium operae fatetur. | |
| hoc autem tunditur, ut fiat utile, praecipue in aquis mari- | 29.1 |
| que invictum. in sicco praeferunt e cannabi funes, <s>et | |
| spartum alitur etiam demersum, veluti natalium sitim | |
| pensans. est quidem eius natura interpolis, rursusque | |
| quam libeat vetustum novo miscetur. verumtamen com- | 30.1 |
| plectatur animo qui volet miraculum aestimare, quanto | |
| sit in usu omnibus terris navium armamentis, machinis | |
| aedificationum aliisque desideriis vitae. ad hos omnes usus | |
| quae sufficiant, minus XXX passuum in latitudinem a litore | 5 |
| Carthaginis Novae minusque C in longitudinem esse re- | |
| perientur. longius vehi impendia prohibent. |