| De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum | 19.37.1 |
| fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tunc nasci | |
| et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima | |
| autem verno esse. quibusdam locis accepta <tan>tu<m> riguis | |
| feruntur, sicut Mytilenis negant nasci nisi exundatione | 5 |
| fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is locus, in | |
| quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum | |
| et Alopeconnesum, Graeciae vero circa Elim. |