| Sunt et in fungorum genere Graecis dicti pezicae, | 19.38.1 |
| qui sine radice aut pediculo nascuntur. | |
| Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum | |
| laserpicium, quod Graeci silphion vocant, in Cyrenaica | |
| provincia repertum, cuius sucus laser vocatur, magnificum | 5 |
| in usu medicamentisque et ad pondus argentei denarii | |
| repensum. multis iam annis in ea terra non invenitur, | 39.1 |
| quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum | |
| sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino | |
| caulis nostra memoria repertus Neroni principi missus | |
| est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc de- | 5 |
| prehenditur signo: ove, cum comederit, dormiente proti- | |
| nus, capra sternuente crebrius. diuque iam non aliud ad | 40.1 |
| nos invehitur laser, quam quod in Perside aut Media et | |
| Armenia nascitur large, sed multo infra Cyrenaicum, id | |
| quoque adulteratum cummi aut sacopenio aut faba fracta; | |
| quo minus omittendum videtur C. Valerio M. Herennio cos. | 5 |
| Cyrenis advecta Romam publice laserpicii pondo XXX, | |
| Caesarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum | |
| argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo MD. |