| Id apud auctores Graeciae <c>e<r>tissimos invenimus natum | 19.41.1 |
| imbre piceo repente madefacta tellure circa Hesperidum | |
| hortos Syrtimque maiorem septem annis ante oppidum | |
| Cyrenarum, quod conditum est urbis nostrae anno CXLIII, | |
| vim autem illam per IIII stadium Africae valuisse. in ea | 42.1 |
| laserpicium gigni solitum, rem feram ac contumacem et, | |
| si coleretur, in deserta fugientem, radice multa crassaque, | |
| caule ferulaceo ac simili crassitudine. huius folia maspe- | |
| tum vocabant, apio maxime similia. semen erat foliaceum, | 5 |
| folium ipsum vere deciduum. vesci pecora solita primo- | 43.1 |
| que purgari, mox pinguescere, carne mirabilem in modum | |
| iucunda. post folia amissa caule ipso et homines vesce- | |
| bantur mo<d>is omnibus decocto, elixo assoque, eorum | |
| quoque corpora XL primis diebus purgante. sucus duo- | 5 |
| bus modis capiebatur, e radice atque caule, et haec duo | |
| erant nomina, r<h>izias atque caulias, vilior illo ac putre- | |
| scens. radici cortex niger. ad mercis adulteria sucum | 44.1 |
| ipsum in vasa coiectum admixto furfure subinde concu- | |
| tiendo ad maturitatem perducebant, ni ita fecissent, putre- | |
| scentem. argumentum erat maturitatis colos siccitasque | |
| sudore finito. alii tradunt laserpicii radicem fuisse maio- | 45.1 |
| rem cubitali, tuberque in ea supra terram. hoc inciso | |
| profluere solitum sucum ceu lactis, supernato caule, quem | |
| magydarim vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse, | |
| cadentia a canis ortu austro flante. ex his laserpicium | 5 |
| nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consum- | |
| <m>antibus sese. hi et circumfodi solitum prodidere, nec | |
| purgari pecora, sed aegra sanari aut protinus mori, quod | |
| in paucis accidere. Persico silphio prior opinio congruit. |