| Alterum genus eius est, quod magydaris vocatur, | 19.46.1 |
| tenerius et minus vehemens, sine suco, quod circa Syriam | |
| nascitur, non proveniens in Cyrenaica regione. gignitur | |
| et in Parnaso monte copiosum, quibusdam laserpicium vo- | |
| cantibus. per quae omnia adulteratur rei saluberrimae | 5 |
| utilissimaeque auctoritas. probatio sinceri prima in colore | |
| modice rufo et, cum frangatur, intus candido, mox tralu- | |
| cente gutta quaeque saliva celerrime liquescat. usus in | |
| multis medicaminibus. |