De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum 19.37.1
fuerint imbres autumnales ac tonitrua crebra, tunc nasci
et maxime tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima
autem verno esse. quibusdam locis accepta <tan>tu<m> riguis
feruntur, sicut Mytilenis negant nasci nisi exundatione 5
fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is locus, in
quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum
et Alopeconnesum, Graeciae vero circa Elim.