| Ab his superest reverti ad hortorum | 19.49.1 |
| curam et suapte natura memorandam et quoniam anti- | |
| quitas nihil prius mirata est, quam Hesperidum hortos ac | |
| regum Adonidis et Alcinoi itemque pensiles, sive illos | |
| Semiramis sive Assyriae rex Syrus fecit, de quorum opere | 5 |
| alio volumine dicemus. Romani quidem reges ipsi co- | 50.1 |
| luere; quippe etiam Superbus nuntium illum saevum atque | |
| sanguinarium filio remisit ex horto. in XII tabulis legum | |
| nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significa- | |
| tione ea hortus, in horti vero heredium; quam ob rem | 5 |
| comitata est et religio quaedam, hortoque et foro tantum | |
| contra invidentium effascinationes dicari videmus in reme- | |
| dio saturica signa, quamquam hortos tutelae Veneris ad- | |
| signante Plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa | |
| urbe delicias agros villasque possident. primus hoc in- | 51.1 |
| stituit Athenis Epicurus otii magister; usque ad eum | |
| moris non fuerat in oppidis habitari rura. | |
| Romae quidem per se hortus ager pauperis erat. | |
| ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! | 52.1 |
| mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum | |
| genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim amnem peti | |
| <n>e fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores, | |
| alias in Numidia<m> a<t>que Aethiopiae sepulchra, aut pugnare | 5 |
| cum feris mandique capientem quod mandat alius. at, | |
| Hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati satietati- | |
| que, nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret! feren- | 53.1 |
| dum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia | |
| magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari | |
| vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse | |
| vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque | 5 |
| quondam ali<ca>m sibi excogitasse luxuriam ac medulla tan- | |
| tum earum superque pistrinarum operibus et caelaturis | |
| vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque | |
| ad infimam plebem descendente an<non>a. etiamne in herbis | 54.1 |
| discrimen inventum es<se>, opesque differentiam facere in | |
| cibo etiam uno asse venali? in his quoque aliqua sibi | |
| nasci tribus negant, caule in tantum saginato, ut pauperis | |
| mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas, ut | 5 |
| passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi, | |
| et Ravenna ternos libris rependit. heu prodigia ventris! | |
| mirum esset non licere pecori carduis vesci: non licet | |
| plebei! aquae quoque separantur, et ipsa naturae elementa | 55.1 |
| vi pecuniae discreta sunt. hi nives, illi glaciem potant | |
| poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur | |
| <r>igor aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix | |
| algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil | 5 |
| utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet. etiamne | 56.1 |
| herba aliqua diviti tantum pascitur? nemo Sacros Aven- | |
| tinosque montes et iratae plebis secessus circumspexerit? | |
| m<ac>e<llu>m certe aequabit quos pecunia separaverit. itaque, | |
| Hercules, nullum macelli vectigal<i> maius fuit Romae cla- | 5 |
| more plebis incusantis apud omnes principes, donec re- | |
| missum est portorium mercis huius, conpertumque non | |
| aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore | |
| fortunae iure: cum credatur pensio ea pauper<r>umis, in | |
| solo sponsor est et sub die reditus superficiesque caelo | 10 |
| quocumque gaudens. |