| Hortorum Cato praedicat caules. hinc primum | 19.57.1 |
| agricolae aestimabant prisci et sic statim faciebant iudi- | |
| cium, nequam esse in domo matrem familias—etenim | |
| haec cura feminae dicebatur—, ubi indiligens esset hor- | |
| tus, quippe e carnario aut macello vivendum e<sse>. nec | 5 |
| cau<l>es, ut nunc maxime, probabant, damnantes pulmentaria | |
| quae egerent alio pulmentario: id erat oleo parcere, nam | |
| gari desideria etiam in exprobratione erant. horti maxime | 58.1 |
| placebant qua<e> non egerent igni parcerentque ligno, ex- | |
| pedita res et parata semper, unde et acetaria appellantur, | |
| facilia concoqui nec one<r>atura sensu<s> cibo et quae minime | |
| accenderent desiderium panis. pars eorum ad condimenta | 5 |
| pertinens fatetur domi versuram fieri solitam atque non | |
| Indicum piper quaesitum quaeque trans maria petimus. | |
| iam in fenestris suis plebs urbana imagine hortorum | 59.1 |
| cotidiana oculis rura praebebant, ant<e>quam praefigi pro- | |
| spectus omnes coegit multitudinis innumerae saeva latro- | |
| cinatio. quamobrem sit aliquis et his honos, neve auctori- | |
| tatem rebus vilitas adimat, cum praesertim etiam cognomina | 5 |
| procerum inde nata vide<a>mus Lactucinosque in Valeria | |
| familia non puduisse appellari, et contingat aliqua gratia | |
| operae curaeque nostrae Vergilio quoque confesso, quam | |
| sit difficile verborum honorem tam parvis perhibere. |