Ab his superest reverti ad hortorum 19.49.1
curam et suapte natura memorandam et quoniam anti-
quitas nihil prius mirata est, quam Hesperidum hortos ac
regum Adonidis et Alcinoi itemque pensiles, sive illos
Semiramis sive Assyriae rex Syrus fecit, de quorum opere 5
alio volumine dicemus. Romani quidem reges ipsi co- 50.1
luere; quippe etiam Superbus nuntium illum saevum atque
sanguinarium filio remisit ex horto. in XII tabulis legum
nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significa-
tione ea hortus, in horti vero heredium; quam ob rem 5
comitata est et religio quaedam, hortoque et foro tantum
contra invidentium effascinationes dicari videmus in reme-
dio saturica signa, quamquam hortos tutelae Veneris ad-
signante Plauto. iam quidem hortorum nomine in ipsa
urbe delicias agros villasque possident. primus hoc in- 51.1
stituit Athenis Epicurus otii magister; usque ad eum
moris non fuerat in oppidis habitari rura.
  Romae quidem per se hortus ager pauperis erat.
ex horto plebei macellum, quanto innocentiore victu! 52.1
mergi enim, credo, in profunda satius est et ostrearum
genera naufragio exquiri, aves ultra Phasim amnem peti
<n>e fabuloso quidem terrore tutas, immo sic pretiosiores,
alias in Numidia<m> a<t>que Aethiopiae sepulchra, aut pugnare 5
cum feris mandique capientem quod mandat alius. at,
Hercules, quam vilia haec, quam parata voluptati satietati-
que, nisi eadem, quae ubique, indignatio occurreret! feren- 53.1
dum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia
magnitudine, alia monstro pauperibus interdicta, inveterari
vina saccisque castrari, nec cuiquam adeo longam esse
vitam, ut non ante se genita potet, e frugibus quoque 5
quondam ali<ca>m sibi excogitasse luxuriam ac medulla tan-
tum earum superque pistrinarum operibus et caelaturis
vivere, alio pane procerum, alio volgi, tot generibus usque
ad infimam plebem descendente an<non>a. etiamne in herbis 54.1
discrimen inventum es<se>, opesque differentiam facere in
cibo etiam uno asse venali? in his quoque aliqua sibi
nasci tribus negant, caule in tantum saginato, ut pauperis
mensa non capiat. silvestres fecerat natura corrudas, ut 5
passim quisque demeteret. ecce altiles spectantur asparagi,
et Ravenna ternos libris rependit. heu prodigia ventris!
mirum esset non licere pecori carduis vesci: non licet
plebei! aquae quoque separantur, et ipsa naturae elementa 55.1
vi pecuniae discreta sunt. hi nives, illi glaciem potant
poenasque montium in voluptatem gulae vertunt. servatur
<r>igor aestibus, excogitaturque ut alienis mensibus nix
algeat. decocunt alii aquas, mox et illas hiemant. nihil 5
utique homini sic, quomodo rerum naturae, placet. etiamne 56.1
herba aliqua diviti tantum pascitur? nemo Sacros Aven-
tinosque montes et iratae plebis secessus circumspexerit?
m<ac>e<llu>m certe aequabit quos pecunia separaverit. itaque,
Hercules, nullum macelli vectigal<i> maius fuit Romae cla- 5
more plebis incusantis apud omnes principes, donec re-
missum est portorium mercis huius, conpertumque non
aliter quaestuosius censum haberi aut tutius ac minore
fortunae iure: cum credatur pensio ea pauper<r>umis, in
solo sponsor est et sub die reditus superficiesque caelo 10
quocumque gaudens.