| Aliorum fructus in terra est, aliorum et extra, | 19.61.1 |
| aliorum non nisi extra. quaedam iacent crescuntque, ut | |
| cucurbitae et cucumis; eadem pendent, quamquam gra- | |
| viora multo etiam iis, quae in arboribus gignuntur. sed | |
| cucumis cartilagine et carne constat, cucurbita cortice et | 5 |
| cartila<g>ine; cortex huic uni maturitate transit in lignum. | |
| terra conduntur raphani napique et rapa, atque alio modo | 62.1 |
| inulae, siser, pastinacae. quaedam vocabimus ferulacea, ut | |
| anetum, malvas. namque tradunt auctores [in Arabia] | |
| malvas septimo mense arborescere baculorumque usum | |
| praebere. exemplo est arbor malvae in Mauretania Lixi | 63.1 |
| oppidi aestuario, ubi Hesperidum horti fuisse produntur, | |
| CC passibus ab oceano iuxta delubrum Herculis antiquius | |
| Gaditano, ut ferunt. ipsa altitudinis pedum XX, crassitu- | |
| dinis quam circumplecti nemo possit. in simili genere | 5 |
| habebitur et cannabis. nec non et carnosa aliqua appel- | |
| labimus, ut spongeas in umore pratorum enascentes. fun- | |
| gorum enim callum in ligni arborumque natura diximus | |
| et alio genere tuberum paulo ante. |