| Cartilaginum generis extraque terram est cu- | 19.64.1 |
| cumis, mira voluptate Tiberio principi expetitus. nullo | |
| quippe non die contigit ei, pensiles eorum hortos promo- | |
| ventibus in solem rotis olitoribus rursusque hibernis die- | |
| bus intra specularium munimenta revocantibus. quin et | 5 |
| lacte mulso semine eorum biduo macerato apud antiquos | |
| Graeciae auctores scriptum est seri oportere, ut dulciores | |
| fiant. crescunt qua coguntur forma. in Italia virides et | 65.1 |
| quam minimi, in provinciis quam maximi et cerini aut | |
| nigri placent. copiosissimi Africae, grandissimi Moesiae. | |
| cum magnitudine excessere, pepones vocantur. vivunt | |
| hausti in stomacho in posterum diem nec perfici queunt in | 5 |
| cibis, non insalubres tamen plurimum. natura oleum odere | |
| mire nec minus aquas diligunt, desecti quoque. ad eas | 66.1 |
| modice distantes adrepunt, contra oleum refugiunt aut, si | |
| quid obstet vel si pendeant, curvantur intorquenturque. | |
| id vel una nocte deprehenditur, si vas cum aqua subicia- | |
| tur, a quattuor digitorum intervallo descendentibus ante | 5 |
| posterum diem, at si oleum eodem modo sit, in hamos | |
| curvatis. iidem in fistulam flore demisso mira longitudine | |
| crescunt. ecce cum maxime nova forma eorum in Campania | 67.1 |
| provenit mali cotonei effigie. forte primo natum ita audio | |
| unum, mox semine ex illo genus factum, melopeponas | |
| vocant. non pendent hi, sed humi rotundantur, colore | |
| aureo. mirum in his praeter figuram coloremque et odo- | 5 |
| rem, quod maturitatem adepti, quamquam non pendentes, | |
| statim a pediculo recedunt. Columella suum tradit com- | 68.1 |
| mentum, ut toto anno contingant, fruticem rubi quam | |
| vastissimum in apricum locum transferre et recidere duum | |
| digitorum relicta stirpe circa vernum aequinoctium. ita | |
| in medulla rubi semine cucumeris insito terra minuta | 5 |
| fimoque circumaggeratas resistere frigori radices. cucu- | |
| merum Graeci tria genera fecere, Laconicum, Scytalicum, | |
| Boeotium; ex his tantum Laconicum aqua gaudere. sunt | |
| qui herba, nomine quae vocatur culix, trita semen eorum | |
| maceratum seri iubeant, ut sine semine nascantur. | 10 |