| Similis et cucurbitis natura, dumtaxat in nascendo. | 19.69.1 |
| aeque hiemem odere, amant rigua ac fimum. seruntur | |
| ambo semine in terra sesquipedali fossura, inter aequi- | |
| noctium vernum et solstitium, Parilibus tamen aptissime; | |
| aliqui malunt ex kal. Mart. cucurbitas et nonis, cucumis | 5 |
| et per Quinquatrus serere. simili modo reptantibus flagellis | |
| scandentis par<i>etum aspera in tectum usque natura | |
| sublimitatis avida. vires sine adminiculo standi non sunt, | |
| velocitas pernix, levi umbra camaras ac pergulas operiens. | |
| inde haec prima duo genera, camararium et plebeium, | 70.1 |
| quod humi cre<sc>it; in priore mire tenui pediculo libratur | |
| pondus immobile aurae. cucurbita quoque omni modo | |
| fastigatur, vaginis maxime vitilibus, coniecta in eas post- | |
| quam defloruit, crescitque qua cogitur forma, plerumque | 5 |
| [et] draconis intorti figura. libertate vero pensili concessa | |
| iam visa est VIIII pedum longitudinis. particulatim cucu- | |
| mis floret, sibi ipse superflorescens, et sicciores locos pa- | |
| titur, candida lanugine obductus magisque, dum crescit. |