| Cucurbitarum numerosior usus. et primus caulis in | 19.71.1 |
| cibo, atque ex eo in totum natura diversa. nuper in | |
| balnearum usum venere urceorum vice, iam pridem vero | |
| etiam cadorum ad vina condenda. cortex viridi tener, | |
| deraditur nihilominus in cibis. cibus saluber ac lenis | 5 |
| pluribus modis, ex his tamen, qui perfici humano ventre | |
| non queant, sed non intumescant. semina, quae proxima | 72.1 |
| collo fuerunt, proceras pariunt, item ab imis, sed non | |
| comparandas supra dictis; quae in medio, rotundas; quae | |
| in lateribus, crassas brevioresque. siccantur in umbra et, | |
| cum libeat serere, in aqua macerantur. cibis quo longio- | 73.1 |
| res tenuioresque, eo gratiores, et ob id salubriores quae | |
| pendendo crevere, minimumque seminis tales habent, du- | |
| ritia eius in cibis gratiam terminante. eas, quae semini | |
| serventur, ante hiemem praecidi non est mos, postea fumo | 5 |
| siccantur condendis hortensiorum seminibus, rusticae su- | 74.1 |
| pellectili. inventa est ratio, qua cibis quoque servarentur— | |
| eodemque modo cucumis—usque ad alios paene pro- | |
| ventus; et id quidem muria fit. sed et scrobe opaco in | |
| loco harena substrato fenoque sicco opert<o> ac deinde | 5 |
| terra virides servari tradunt. sunt et silvestres in utro- | |
| que genere et omnibus fere hortensiis. sed et his medica | |
| tantum natura est, quam ob rem differentur in sua | |
| volumina. |