| Reliqua cartilaginum naturae terra occultantur | 19.75.1 |
| omnia. in quibus de rapis abunde dixisse poteramus | |
| videri, nisi medici masculini sexus facerent in his rotunda, | |
| latiora vero et concava feminini, praestantiora suavitate | |
| et ad condiendum faciliora; saepius sata transeunt in | 5 |
| marem. iidem naporum quinque genera fecere, Corinthium, | |
| Cleonaeum, Liothasium, Boeotium et quod per se viride | |
| dixerunt. ex his in amplitudinem adolescit Corinthium, | 76.1 |
| nuda fere radice. solum enim hoc genus superne tendit, | |
| non, ut cetera, in terram. Liothasium quidam Thracium | |
| appellant, frigorum patientissimum. ab eo Boeotium dulce | |
| est, rotunditate etiam brevi notabile, neque, ut Cleonaeum, | 5 |
| praelongum. in totum quidem quorum levia folia, ipsi | |
| quoque dulciores; quorum scabra et angulosa et horrida, | |
| amariores. est praeterea genus silvestre, cuius folia sunt | 77.1 |
| erucae similia. palma Romae Amiterninis datur, dein Nur- | |
| sinis, tertia nostratibus. cetera de satu eorum in rapis | |
| dicta sunt. |