| Cortice et cartilagine constant raphani, mul- | 19.78.1 |
| tisque eorum cortex crassior etiam quam quibusdam ar- | |
| borum. amaritudo plurima illis est pro crassitudine cor- | |
| ticis—cetera quoque aliquando lignosa—et vis mira | |
| colligendi spiritum laxandique ructum. ob id cibus in- | 79.1 |
| liberalis, utique si proxime olus mandatur; si vero ipse | |
| cum olivis druppis, rarior ructus fit minusque faetidus. | |
| Aegypto mire celebratur olei propter fertilitatem, quod e | |
| semine eius faciunt. hoc maxime cupiunt serere, si liceat, | 5 |
| quoniam et quaestus plus quam e frumento et minus | |
| tributi est nullumque ibi copiosius oleum. Genera | 80.1 |
| raphani Graeci fecere tria foliorum differentia: crispi at- | |
| que levis et tertium silvestre. atque huic levia quidem, | |
| sed breviora ac rotunda copiosaque ac fruticosa, sapor | |
| autem asper et medicamenti instar ad eliciendas alvos. et | 5 |
| in prioribus tamen differentia semine, quoniam aliqua peius, | |
| aliqua admodum exiguum ferunt. haec vitia non cadunt | |
| nisi in crispa folia. Nostri alia fecere genera: Algi- | 81.1 |
| dense a loco, longum atque tralucidum, alterum rapi | |
| figura, quod vocant Syriacum, suavissimum fere ac tener- | |
| rimum hiemisque patiens praecipu<e>. <ver>um tamen e Syria | |
| non pridem advectum apparet, quoniam apud auctores | 5 |
| non reperitur; id autem tota hieme durat. etiamnum unum | 82.1 |
| silvestre Graeci cerain vocant, Pontici armon, alii leucen, | |
| nostri armoraciam, fronde copiosius quam corpore. in | |
| omnibus autem probandis maxime spectantur caules, in- | |
| mitium enim rotundiores crassioresque ac longis canalibus; | 5 |
| folia ipsa tristiora et angulis horrida. |