| Seri vult raphanus terra soluta, umida. fimum | 19.83.1 |
| odit palea contentus. frigore adeo gaudet, ut in Germania | |
| infantium puerorum magnitudinem aequet. seritur post | |
| id. Feb., ut vernus sit, iterumque circa Vulcanalia, quae | |
| satio melior. multi et Martio et Aprili serunt et Septembri. | 5 |
| incipiente incremento confert alterna folia circumobruere, | |
| ipsos vero adcumulare, nam qui extra terram emersit, | |
| durus fit atque fungosus. Aristomachus detrahi folia | 84.1 |
| per hiemem iubet et, ne lacunae stagnent, accumulari; | |
| ita in aestatem grandescere. quidam prodidere, si palo | |
| adacto caverna palea insternatur sex digitorum altitudine, | |
| deinde in semen fimumque et terra congeratur, ad magni- | 5 |
| tudinem scrobis crescere. praecipue tamen salsis aluntur; | |
| itaque etiam talibus aquis rigantur et in Aegypto nitro | |
| sparguntur, ubi sunt suavitate praecipui. in totum quo- | 85.1 |
| que salsugine amaritudo eorum eximitur, fiuntque coctis | |
| similes. namque et cocti dulcescunt et in naporum vicem | |
| transeunt. crudos medici suadent ad colligenda acria | |
| viscerum cum sale ieiunis esse, atque ita vomitionibus | 5 |
| praeparant meatum. tradunt et praecordiis necessarium | 86.1 |
| hunc sucum, quando φθειρίασιν cordi intus inhaerentem | |
| non alio potuisse depelli conpertum sit in Aegypto, regibus | |
| corpora mortuorum ad scrutandos morbos insecantibus. | |
| atque, ut est Graeca vanitas, fertur in templo Apollinis | 5 |
| Delphis adeo ceteris cibis praelatus raphanus, ut ex auro | |
| dicaretur, beta ex argento, rapum e plumbo. scires non | 87.1 |
| ibi genitum M'. Curium imperatorem, quem hospitum | |
| legatis aurum repudiaturo adferentibus rapum torrentem | |
| in foco inventum annales nostri prodidere. scripsit et | |
| Moschion Graecus unum de raphano volumen. utilissimi | 5 |
| in cibis hiberno tempore existimantur, iidemque dentibus | |
| semper inimici, quoniam adterant; ebora certe poliunt. | |
| odium is cum vite maximum, refugitque iuxta satos. |