| Lignosiora sunt reliqua in cartilaginum genere a | 19.88.1 |
| nobis posita, mirumque omnibus vehementiam saporis esse. | |
| ex his pastinacae unum genus agreste sponte provenit, | |
| alterum Graeciae seritur radice vel semine vere primo vel | |
| autumno, ut Hygino placet, Februario, Augusto, Septembri, | 5 |
| Octobri, solo quam altissime refosso. annicula utilis esse | 89.1 |
| incipit, bima utilior, gratior autumno patinisque maxime, | |
| et sic quoque virus intractabile illi est. hibiscum a pasti- | |
| naca gracilitate distat, damnatum in cibis, sed medicinae | |
| utile. est et quartum genus in eadem similitudine pasti- | 5 |
| nacae, quam nostri Gallicam vocant, Graeci vero daucon, | |
| cuius genera etiam quattuor fecere, inter medicamenta | |
| dicendum. |