| Proxima hinc est bulborum natura, quos Cato | 19.93.1 |
| in primis serendos praecipit celebrans Megaricos. verum | |
| nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuen- | |
| doque aceto. nec ulli amplitudo maior, sicuti nec vis | |
| asperior. duo genera medicae, mascul<a>e albis foliis, femi- | 5 |
| nae nigris. <s>et tertium genus est cibis gratum, Epimenidu | |
| vocatur, angustius folio ac minus asperum. seminis pluri- | 94.1 |
| mum omnibus; celerius tamen proveniunt satae bulbis | |
| circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his | |
| ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se | |
| trahunt capita. sponte nascuntur copiosissim<a>e in Baliari- | 5 |
| bus Ebusoque insulis ac per Hispanias. unum de eis vo- | |
| lumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas | |
| vires, quas proximo reddemus libro. reliqua genera | 95.1 |
| bulborum differunt colore, magnitudine, suavitate, quippe | |
| cum quidam crudi mandantur, ut in Cherroneso Taurica. | |
| post hos in Africa nati maxime laudantur, mox Apuli. | |
| genera Graeci haec fecere: bolbinen, setanion, op<i>tiona, cyi<c>a, | 5 |
| aegilopa, sis<y>r<in>chion. in hoc mirum imas eius radices | |
| crescere hieme, verno autem, cum apparuerit viola, minui | |
| ac contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere. est inter | 96.1 |
| genera et quod in Aegypto aron vocant, scillae proximum | |
| amplitudine, foliis lapathi, caule recto duum cubitorum, | |
| baculi crassitudine, radice mollioris naturae, quae estur | |
| et cruda. effodiuntur bulbi ante ver aut deteriores illico | 97.1 |
| fiunt. signum maturitatis est folia inarescentia ab imo, | |
| vetustioresque improbant, item longos ac parvos; contra | |
| rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. amari- | |
| tudo plerisque in vertice est, media eorum dulcia. bulbos | 5 |
| non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed in Prae- | |
| nestinis campis sponte nascuntur ac sine modo etiam in | |
| Remorum arvis. |