| Hortensiis omnibus fere singulae radices, ut | 19.98.1 |
| raphano, betae, apio, malvae, amplissima autem lapatho, | |
| ut quae descendat ad tria cubita—silvestri minor—, | |
| et umida effossa quoque diu vivit. quibusdam tamen ca- | |
| pillatae, ut apio, malvae, quibusdam surculosae, ut ocimo, | 5 |
| aliis carnosae, ut betae, ut magis etiamnum croco; aliquis | |
| ex cortice et carne constant, ut raphano, rapis; quorun- | |
| dam geniculatae sunt, ut graminis. quae rectam non ha- | 99.1 |
| bent radicem, statim plurimis nituntur capillamentis, ut | |
| atriplex et blitum. scilla autem et bulbi et cepae et alium | |
| non nisi in rectum radicantur. sponte nascentium quae- | |
| dam numerosiora sunt radice quam folio, ut <sp>alax, per- | 5 |
| dic<i>um, crocum. florent c<on>f<e>r<t>i<m> serpullum, habrotonum, | 100.1 |
| napi, raphani, menta, ruta, et cetera quidem, cum coe- | |
| pere, deflorescunt, ocimum autem particulatim et ab imo | |
| incipit, qua de causa diutissime floret. hoc et in helio- | |
| tropio herba evenit. flos aliis candidus, aliis luteus, aliis | 5 |
| purpureus. folia cadunt a cacuminibus origano, inulae et | |
| aliquando rutae iniuria laesae. maxime concava sunt | |
| cepae, getio. |