| Alium cepasque inter deos in iureiurando habet | 19.101.1 |
| Aegyptus. cepae genera apud Graecos Sarda, Samothracia, | |
| Alsidena, setania, sc<h>ista, Ascalonia, ab oppido Iudaeae | |
| nominata. omnibus etiam odor lacrimosus et praecipue | |
| Cypriis, minime Cnidiis. omnibus corpus totum pingui | 5 |
| tuni<c>arum cartilagine. e cunctis setania minima, excepta | 102.1 |
| Tusculana, sed dulcis. schista autem et Ascalonia con- | |
| diuntur. schistam hieme cum coma sua relincunt, vere | |
| folia detrahunt, et alia subnascuntur iisdem divisuris, unde | |
| et nomen. hoc exemplo reliquis quoque generibus detrahi | 5 |
| iubent, ut in capita crescant potius quam in semen. | |
| Ascaloniarum propria natura. etenim velut steriles sunt | 103.1 |
| ab radice, et ob id semine seri illas, non deponi iussere | |
| Graeci, praeterea serius circa ver, at cum germinent, | |
| transferri, ita crassescere et properare cum praeteriti tem- | |
| poris pensitatione. festinandum autem in iis est, quoniam | 5 |
| maturae celeriter putrescunt. si deponantur, caulem <e>mit- | |
| tunt et semen ipsaeque evanescunt. est et colorum diffe- | 104.1 |
| rentia; <in> Isso enim et Sardibus candidissimae proveniunt. | |
| sunt in honore et Creticae, de quibus dubitant, an eaedem | |
| sint quae Ascaloniae, quoniam satis capita crassescunt, | |
| depositis caulis et semen. distant sapore tantum dulci. | 5 |
| apud nos duo prima genera: unum condimentariae, quam | 105.1 |
| illi geti<o>n, nostri pallacanam vocant, seritur mensibus | |
| Martio, Aprili, Maio, alterum capitatae, quae ab aequinoctio | |
| autumni vel a favonio. genera eius austeritatis ordine: | |
| Africana, Gallica, Tusculana, Ascalonia, Amiternina, optima | 5 |
| autem quae rotundissima. item rufa acrior quam candida, | |
| et sicca quam viridis, et cruda quam cocta sic<ut> quam | |
| condita. seritur Amiternina frigidis et umidis locis, et | 106.1 |
| sola ali<i> modo capite, reliquae semine proximaque aestate | |
| nullum semen emittunt, sed caput tantum, quod in<c>rescit. | |
| sequenti autem anno permutata ratione semen gignitur, | |
| caput ipsum corrumpitur. ergo omnibus annis separatim | 5 |
| semen cepae causa seritur, separatim cepa seminis. ser- | |
| vantur autem optime in paleis. getium paene sine capite | 107.1 |
| est, cervicis tantum longae et ideo totum in fronde, | |
| saepiusque resecatur, ut porrum. ideo et illud serunt, | |
| non deponunt. cetero cepas ter fosso seri iubent extir- | |
| patis radicibus herbarum, in iugera denas libras, inter- | 5 |
| misceri satureiam, quoniam melius proveniat, runcari | |
| praeterea et sariri, si non saepius, quater. Ascaloniam | |
| mense Februario serunt nostri. semen ceparum nigrescere | |
| incipiens, antequam inarescat, metunt. |