| Et de porro in hac cognatione dici conveniat, | 19.108.1 |
| praesertim cum sectivo auctoritatem nuper fecerit prin- | |
| ceps Nero vocis gratia ex oleo statis mensum omnium | |
| diebus nihilque aliud ac ne pane quidem vescendo. seri- | |
| tur semine ab aequinoctio autumno, si sectivum facere | 5 |
| libuit, densius. in eadem area secatur, donec deficiat, | |
| stercoraturqu<e> semper, si nutri<a>tur in capita, antequam | 109.1 |
| secetur. cum increvit, in aliam aream transfertur, summis | |
| foliis leviter recisis ante medullam et capitibus retractis | |
| tunicisve extremis. antiqui silice vel te<s>ta subiecta capita | |
| dilatabant—hoc item in bulbis—, nunc sarculo leviter | 5 |
| convelluntur radices, ut delumbatae alant neque distrahant. | |
| insigne quod, cum fimo laetoque solo gaudeat, rigua odit. | 110.1 |
| et tamen proprietate quaedam soli constant: laudatissimu<m> | |
| Aegypto, mox Ostiae atque Ariciae. sectivi duo genera: | |
| herbaceum folio, incisuris eius evidentibus, quo utuntur | |
| medicamentarii, alterum genus f<l>avidioris folii rotundioris- | 5 |
| que, levioribus incisuris. fama est Melam equestris ordinis, | |
| reum ex procuratione a Tiberio principe accersitum, in | |
| summa desperatione suco porri ad trium denariorum ar- | |
| genteorum pondus hausto confestim expirasse sine cru- | |
| ciatu. ampliorem modum negant noxium esse. | 10 |