| Alium ad multa ruris praecipue medicamenta | 19.111.1 |
| prodesse creditur. tenuissimis et quae spernantur uni- | |
| versum velatur membranis, mox pluribus coagmentatur | |
| nucleis, et his separatim vestitis, asperi saporis; quo plures | |
| nuclei fuere, hoc est asperius. taedium huic quoque halitu, | 5 |
| ut cepis, nullum tamen coctis. generum differentia in | 112.1 |
| tempore—praecox maturescit LX diebus—, t<u>m in | |
| magnitudine. ulpicum quoque in hoc genere Graeci appel- | |
| lavere alium Cyprium, alii ἀντισκόροδον, praecipue Africae | |
| celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. tritum | 5 |
| in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. quidam | |
| ulpicum et alium in plano seri vetant, castellatimque gru- | |
| mulis inponi distantibus inter se pedes ternos. inter | |
| grana digiti <IIII> interesse debent, simul atque tria folia | |
| eruperunt, sariri. grandescunt, quo saepius sariuntur. | 10 |
| maturescentium caules depressi in terram obruuntur; ita | 113.1 |
| cavetur, ne in frondem luxurient. in frigidis utilius vere | |
| seri quam autumno. cetero ut odore careant, omnia haec | |
| iubentur seri, cum luna sub terra sit, colligi, cum in | |
| coitu. sine his Menander e Graecis auctor est alium | 5 |
| edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint, | |
| odorem extingui. sunt qui et alium et ulpicum inter | 114.1 |
| Compitalia ac Saturnalia seri aptissime putent. alium et | |
| semine provenit, sed tarde. primo enim anno porri cras- | |
| situdinem capite efficit, sequenti dividitur, tertio con- | |
| summatur, pulchriusque tale existimant quidam. in semen | 5 |
| exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut | |
| caput validius fiat. quod si diutius alium cepamque in- | 115.1 |
| veterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt; | |
| ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia. | |
| alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abunde- | |
| que ita profici arbitrantur, ne germinent, quod facere | 5 |
| alium cepamque extra terram quoque certum est et cauli- | |
| culo acto evanescere. aliqui et alium palea servari optime | |
| putant. alium est et in arvis sponte nascens—alum | 116.1 |
| vocant—, quod adversus improbitatem alitum depascen- | |
| tium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque | |
| quae devoravere aves stupentes manu capiuntur et, si | |
| paulum commorere, sopitae. est et silvestre, quod ursinum | 5 |
| vocant, odore s<i>mili, capite praetenui, foliis grandibus. |