| In horto satorum celerrime nascuntur oci- | 19.117.1 |
| mum, blitum, napus, eruca. tertio enim die erumpunt, | |
| anetum quarto, lactuca quinto, raphanus sexto, cucumis, | |
| cucurbita septimo—prior cucumis—, nasturtium, sinapi | |
| quinto, beta aestate sexto, hieme decimo, atriplex octavo, | 5 |
| cepae XVIIII aut XX, get<h>y<u>m X aut duodecimo, contuma- | |
| cius coriandrum, cunila quidem et origanum post XXX | |
| diem, omnium autem difficillime apium. XL enim die cum | |
| celerrime, L maiore ex parte emergit. aliquid et semi- | 118.1 |
| num aetas confert, quoniam recentia maturius gignunt in | |
| porro, gethyo, cucumi, cucurbita, ex vetere autem celerius | |
| proveniunt apium, beta, cardamum, cunila, origanum, cori- | |
| andrum. mirum in betae semine: non enim tot<um> eodem | 5 |
| anno gignit, sed aliquid sequenti, aliquid et tertio; ita- | |
| que ex copia seminis modice nascitur. quaedam anno tan- | |
| tum suo pariunt, quaedam saepius, sicut apium, porrum, | |
| gethyum; haec enim semel sata pluribus annis restibili | |
| fertilitate proveniunt. | 10 |