| Semina plurimis rotunda, aliquis oblonga, paucis | 19.119.1 |
| foliacia et lata, ut atriplici, quibusdam angusta et canali- | |
| culata, ut cumino. differunt et colore nigro, candidiore, | |
| item duritia surculacea. in folliculo sunt raphanis, sinapi, | |
| rapo. nudum semen e<s>t coriandri, aneti, feniculi, cumini, | 5 |
| cortice obductum bliti, betae, atriplicis, ocimi, at lactucis | |
| in lanugine. nihil ocimo fecundius. cum maledictis ac | 120.1 |
| probris serendum praecipiunt, ut laetius proveniat; sato | |
| pavitur terra. <et> cuminum qui serunt, precantur ne exeat. | |
| quae in cortice sunt, difficillime inarescunt maximeque | |
| ocimum, et ideo siccantur omnia ac sunt fecunda. utique | 5 |
| meliora nascuntur acervatim sato semine quam sparso. | |
| ita certe porrum et a<p>ium serunt in laciniis colligatum, | |
| apium etiam paxillo caverna facta ac fimo ingesto. nascun- | 121.1 |
| tur autem omnia aut semine aut avolsione, quaedam se- | |
| mine et surculo, ut ruta, origanum, ocimum—praeci- | |
| dunt enim et hoc, cum pervenit ad palmum altitudinis—, | |
| quaedam et semine et radice, ut cepa, alium, bulbi et si | 5 |
| quorum radice<s an>niferorum relinquuntu<r>. eorum vero, | |
| quae a radice nascuntur, radix diuturna et fruticosa est, | |
| ut bulbi, gethyi, scillae. fruticant alia et non capita<ta>, ut | |
| apium et beta. caule reciso fere quidem omnia regermi- | 122.1 |
| nant exceptis quae non scabrum caulem habent, et in | |
| usum vero ocimum, raphanus, lactuca; hanc etiam sua- | |
| viorem putant a regerminatione. raphanus utique iucun- | |
| dior detractis foliis, antequam decaulescat. hoc et in rapis. | 5 |
| nam et eadem dereptis foliis cooperta terra crescunt durant- | |
| que in aestatem. |