| Singula genera sunt ocimo, lapatho, blito, nastur- | 19.123.1 |
| tio, erucae, atriplici, coriandro, aneto. haec enim ubique | |
| eadem sunt, neque aliud alio melius usquam. rutam fur- | |
| tivam tantum provenire fertilius putant, sicut apes furtivas | |
| pessime. nascuntur autem etiam non sata mentastrum, | 5 |
| nepete, intubum, puleium. contra plura genera sunt eorum, | |
| quae diximus dicemusque, et in primis apio. id enim, | 124.1 |
| quod sponte in umidis nascitur, helioselinum vocatur, uno | |
| folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluri- | |
| bus foliis, simile helioselino. tertium est oreoselinum, cicu- | |
| tae foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum. | 5 |
| et sativi autem differentiae in folio denso, crispo aut ra- | |
| riore et leviore, item caule tenuiore aut crassiore, et | |
| caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum | |
| varius. |