| Lactucae Graeci tria fecere genera: unum lati | 19.125.1 |
| caulis, adeo ut ostiola olitoria ex iis factitari prodiderint | |
| —folium his paulo maius herbaceo et angustissimum, ut | |
| alibi consumpto incremento—, alterum rotundi caulis, | |
| tertium sessile, quod Laconicum vocant. alii colore et | 5 |
| tempore satus genera discrevere; esse enim nigras, qua- | |
| rum semen mense Ianuario seratur, albas, quarum Martio, | |
| rubentes, quarum Aprili, et omnium earum plantas post | |
| binos menses differri. diligentiores plura genera faciunt: | 126.1 |
| purpureas, crispas, Cappadocias, Graecas, longioris has | |
| folii caulisque lati, praeterea longi et angusti, intubis si- | |
| milis. pessimum autem genus cum exprobratione amari- | |
| tudinis appellavere πικρίδα. est etiamnum alia distinctio | 5 |
| albae, quae μηκωνὶς vocatur a copia lactis soporiferi, quam- | |
| quam omnes somnum parere creduntur. apud antiquos | |
| Italiae hoc solum genus earum fuit, et ideo lactucis nomen | |
| a lacte. purpuream maximae radicis Caecilianam vocant, | 127.1 |
| rotundam vero ac minima radice, latis foliis ἀστυτίδα | |
| quidamque εὐνουχεῖον, quoniam haec maxime refragetur | |
| veneri. est quidem natura omnibus refrigeratrix et ideo | |
| aestate gratia. stomacho fastidium auferunt cibique ad- | 5 |
| petentiam faciunt. divus certe A<ugust>us lactuca conser- | 128.1 |
| vatus in aegritudine fertur prudentia Musae medici, cum | |
| prioris C. A<e>m<i>li religio nimia e<a>m negaret, in tantum | |
| recepta commendatione, ut servari etiam in alienos men- | |
| ses eas oxymeli tum repertum sit. sanguinem quoque | 5 |
| augere creduntur. est etiamnum quae vocatur caprina lac- | |
| tuca, de qua dicemus inter medicas, et ecce cum | |
| maxime coepit inrepere sativis admodum probata quae Cili- | |
| cia vocatur, folio Cappadociae, ni crispum latiusque esset. |